Liber Paralipomenon Primus*

Caput 15: Versus 21

Pro octava canebant,etc.HIERON.In die scilicet judicii adventum Domini significabant, in quo, finita saeculi hebdomada, veniet ad judicium. Unde sextus psalmus, qui cum tremore judicii cantatur, tali titulo praenotatur. Hic autem numerus magna continet sacramenta. Octo animae ingressae sunt in arcam Noe, et mundo pereunte salvatae. Octavus filius Jesse fuit David, quem Dominus elegit. Die octavo purificat circumcisio. Die octavo, id est Dominico, surrexit Christus.
(* Traductions européennes)